TECCIUM vel TECCIA

TECCIUM vel TECCIA
TECCIUM vel TECCIA
oppid. olim et arx Germaniae, in Suevia, unde illustrissimae familiae Ducum Decensium vel Teccensium, nomen. Fuit sub antiquis Zeringiae Ducibus, e quibus Conradus Conrado III. Imperatori rebellis, captis Zeringâ et Tecciô, in ordinem redactus est. Bertholdi IV. dem frater Adelbertus Teccensis lineae conditor, Comitis Ducisque Tecciae titulô primo promiscue usus: tandem hîc retentus est. Post hunc Albertus II. Albertus III. (a cuius fratre Ludovico genitus est Hermannus I.) Hermannus II. pluresque alii ducatum tenuêre: e quibus Conradus, Agnetis Hohenbergiae maritus, hôc ornatus legitur epitaphiô: Annô Chr. 1292. obiit Venerabilis Dominus Conradus Dux de Teck, electus in Regem Romanum. Inter huius posteros clari Ludovicus IV. qui Ludovico Imperatori pergratus: Fridericus VII. qui bellis exercitatus, atque apud Carolum IV. gratiosus fuit: Advocatus provincialis (Landvogt) Sueviae et Alsatiae factus, Fridericus VIII. Sigismundi Imperatoris in Italia miles: Georgius, Theologiae Doctor ordinis Augustiniani, Ludovicus VIII. in
concilio Basiliensi mortuus: Conradus VI. qui A. C. 1371. cum Huldrico Wirtem bergico depulit Burgoviâ Bavaros, et ex Hedvige Atestina, genuit Fridericum, ultimum Teccensium Ducem, defunctum A. C. 1439. Huius filia haeresque unica Beatrix seu Iuditha, marito Eberhardo Comiti Wirtembergico Ducatum pro dore attulit: Mundelhemium tamen dominium a Iutha ac Irmgardi Friderici VII. filiabus Werthemiae et Rechbergiae stirpi illatum est. Phil. Iacobus Spenerus, Syll. Geneal. Hist. Coeterum Teccensem terram, ad Nicri ripam, Tectosagibus quondam habitatam, unde nomen, Stumpfius habet Chron. l. 3. c. 10. Eam primum Albertus I. Conradi I. Zeringiae Ducis fil. a Friderico Barbarossa, Sueviae tum Duce, impetravit, Comitis titulô; e cuius successoribus Albertus II, Friderico coaevus, Ducis nomen assumpsit. Tandem ea Wirtenbergiis accessit, ut diximus: sed quamvis cum Wirtenbergica terra unum in Ducatum coaluerit, constituente ita Maximiliano literis, quibus Principum dignitatem Wirtembergiae Comitibus contulit, iisdem tamen cautum permissumque, dass sich obgemeldte Herzogen von Wirtemberg von solchem Herzogthumb Teck, Tituls, Wapens und namens gebrauchen sollen und mogen, verba sunt Diplomatis sub fin. apud Tob. Pfannerum, de praecip. Germ. Principp. Gentibus, l. 7. Vide et Tectosages.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”